Taratalla. Ein Lateintuorium

Basia noctuabunda

I (1986)

Hic ab parietibus Polyhymnia dulce revolvit,
   atque solum pulsat Terpsichore pedibus.
Hic Clio nos historicos adiuvat acuta,
   atque Thalia animos ludificans hilarat.
Somniat hic Erato vano defessa labore
   de calidis labris mollibus atque avidis.
Ceterae ubi Musae sint, nunc fortasse requiris:
   Quod domi sunt rarae, vix eas invenies.
His Musis levioribus si contentu 's, amice,
   antri Heliconis in hoc limine pone pedem!

II (1986)

Oblitus prope eram, sanatus paene videbar,
   cum mihi – vae misero! – nunc novus instat amor.

III (1986)

Virtutes quaecumque placent, habet illa puella:
   plane recta mihi, dummodo fida minus.

IV (1989)

Quid facit in lecto Thomas sub lodice caelebs? –
   Quidnam tu faceres? Libat ovans Veneri.

V (1989)

Rarius incendi possum fervente puella:
   aspera seu facies, sive figura mala est,
aut eget artibus urbanis vel mente decora,
   aut aliud causae est, cur mihi non placeat.
Sin equidem flagro, non vult ardere puella:
   haec si non alii est, multa negotia agit;
illa bonum spernens meliorem sperat amicum;
   illi aliud, quare certa repulsa mihi.
Cur non sustineam personam comici amantis?
   Cur mundi in scaeno ludit ἔρως τραγικός?

VI (1990)

Prosiliat cortex! Nunc est, Cleopatra, bibendum:
   Spumans espectant regia vitra merum.

VII (1990)

Basia Musarum quis non vult sumere multa,
   dummodo doctarum basia sicca minus.

VIII (1990)

"Κάτθανεν Ἀδρίανος"pervaditur urbis et orbis.
   "Quid? Satin' est certum?" sollicitus rogitas.
Certe sic factum'st. Sin autem non mihi credas,
   omnes ecce homines, ecce dei quid agant:
Undique concurrunt caupones, qui miserantes
   "Quis nunc" exclamant "cormata nostra bibet?"
Turba puellarum suspirans pectore ab imo
   provolat ex specibus, vult celebrare rogum.
In tenebris umbrae trepidant et fata queruntur;
    infit Maeonides: "Ὠ μοὶ, ἐγὼ τὶ πάθω!"
Infera terra sonat, veniamque petentibus agris
   dirus Dis dicit: "Sit levis ille mihi!" –
Incipiunt, video, tua labra tremescere sicca,
    vis ululare trifaux: "Κάτθανεν Ἀδρίανος!"

IX (1990)

Sunt iuvenes multi, quos Claudia posset habere.
   Sed non vult illos: Claudia habet catulum.

X (1991)

Non modo doctrinae cupidus fuit ille magister:
   vulpes discipulis virginibusque lupus.

XI (1997)

Nubibus in summis rector pendere videtur:
   non modo procerus, sed cupit esse procer.

XII (1998)

Alvi duritia vexatus quam diu pressat,
   tam celer est Calvus consilium capiens.

XIII (2006)

Offusis tenebris fulgent et lumina parva;
   dispergunt radios haud satis ut foveant.

XIV (2010)

Macri septem anni venient, Germane, priores;
   prospera tum tibi erunt tempora praeterita.

XV (2011)

Viribus haud parcit, vultus cui semper acerbus.
   Cur tantum impendo? Est operae pretium.

Noctuabundus

© 2011 R. Schuricht <www.taratalla.de>